Hľadaný výraz: 1Mach 16,4-7, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
4 Et elegit de regione viginti milia virorum belligeratorum et equites; et profecti sunt ad Cendebaeum et dormierunt in Modin 5 et surrexerunt mane et abierunt in campum. Et ecce exercitus copiosus in obviam illis peditum et equitum, et fluvius torrens erat inter medium ipsorum. 6 Et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus eius et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem; et transfretavit primus, et viderunt eum viri et transierunt post eum. 7 Et divisit populum, et equites in medio peditum; erat autem equitatus adversariorum copiosus nimis.

1

mail   print   facebook   twitter